- VELUM
- I.VELUMan ex volare, an ex vellere, an ex verbo velare? dictum, multiplicem in vita usum habet. Deorum sane simulacra antiquitus obiectô velô abdebantur. Appuleius, l. 11. Metam. Ac dum, Velis candentibus reductis in diversum, Deae venerabilem conspectum apprecamur. Et Sulpitus Seu. de vita D. Martini, c. 9. Quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra Daemonum, candido tecta velamine, miserâ per agros suos circumferre dementiâ. More a simia Dei, Velum Tabernaculi Templique Veteris Ecclesiae, de quibus infra, aemulante, ad sua sacra transsatô. Fuerunt autem velamenta haec linea: nam lanea, ut impuriora et profana adhibere nefas, teste eôdem Appuleiô, in Apolog. πέπλους vocat Lycophron, quibus opertos Deos Penates Troiâ extulit Aeneas, ubi vide Commentarium Io. Meursi, ut et hîc passim, ubi de Sacris Gentilium. A' simulacris Deorum rebusque facris Velamentorum obiectus, transivit in aulas Imperatorum Principumque, in quibus foribus Cubiculi Imperatorii obtendebaturvelum, quod oculos arceret. Corippus, l. 3. ubi de Legatis Avarum,Verum, ut contracto patuerunt intima VeloOstia, et aurati micuerunt atria tecti,Caesareumque caput diademate fulgere sacroTer gazis suspexit Avar.Et ante eum Lamprid. de Heliogabalo, c. 14. Qui, inquit, subitô militum strepitu exterritus, in angulum se condidit, obiectuque Veli cubicularis, quod in introttu erat cubicult se texit. Idem de Alexandro, c. 4. cum amicis eum tam familiariter vixisse scribit, ut salutaretur quasi unus de Senatoribus, patente Velô, Admissionalibus remotis. Atque hoc sacrum Velamen vocat Paul. Diaconus, de gestis Rom. l. 16. Italiam ei per pragmaticum tribuens, sacri etiam Velaminis donô confirmavit. Sed et praeter hoc, in Palatio, frequentia fuêre Vela, teste Suetoniô, Claudio, c. 10. ubi praetensa fuisse foribus etiam Solarii vela refert; Hinc Velariorum praesidatum et praefecturam in domo Augusta ingerunt Inscr. Neapoli: D. M. L. Flavi. Aug. Lib primigeni. supra. Velarios. de domu. Aug. et Romae, Ti. Cl. Thallus. Praepositus. Velariorum. etc. Vide supra. Neque vero Romanos tantum Principes id in usu habuisse, ex Sidonio Apollinari discimus, l. 1. Ep. 2. ubi de Theodorico, Wisigothorum Rege. Hinc ad Consistoria Iudicum vela transsata: Constantius Imperator, l. 1. Cod. Theodos. de Offic. Rect. Prov. Non sit venale Iudicis Velum, non ingressus redempti, non infame licitationibus Secretarium, non, visio ipsa Praesidis cum pretio. Car. du Fresne, Velum, quô Principum vel Iudicum consessus ac cubiculorum vestibula occludebantur, duplex fuisse docet, unum in primis et exterioribus cubiculis, quod Consistorium vocabatur, alterum ad interius cubiculum, ex Anastasio Bibliothecar. in S. Sylverio, ubi primi et secundi veli expressa mentio: unde uti Cancellariorum, sic Velariorum, crebra mentio: quorum illi cancellos, hi vela foribus obtenta servabant; quae proin iunctim memorantur, l. 41. ff. de legat. 1. Sed si cancelli sunt, vel vela legari poterunt. Et Κριταὶ τοῦ βήλου dicti apud Byzantinos Iudices quidam, ut notum. Levatô vero velô causas submetsarum navium cognosci praecipit l. 6. Cod. Theodos. de Naufragiis etc. Vide Alamannum, ad Procopium, p. 3. edit. 1. Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 9. ubi inter alia vola huiusmodi in causis quidem levioribus vulgaribusque removeri, et pandi, in causis vero gravioribus, et praecipue criminalibus, quaeque ampliorem deliberationem requiterent, obtendi solita, item παρὰ τὸ πέτασμα ἀγαγεῖν, ad velum sisti, apud Chrysostomu, Hom. 5. in 2. ad Tim. idem esse, quod coram Iudice sisti, docet, Alios; nec non supra, ubi de Velaxiis. Ab his ad limina Grammaticorum, in honorem secreti, an vero in tegumentum erroris, dubirat Augustinus, Conf. l. 1. c. 12. tranfiêre. Ipsi tandem privati foribus suis praetendebant. Seneca, Ep. 80. Non crepuit subinde ostium, non allevatur velum. Ulpianus, l. 12. §. Papinianus. ff. de instruct. vel instrum. leg. Sicut prothyrum domus, si velamen est, inquit, instrumentô domus continetur. Idem que meminit Velorum, quae frigoris vel umbrae causâ in domo essent: Velorum Cilicinorum, quae ideo patarentur, ne aedificia ventô vel pluviâ laborarent: Velorum quae in hypaethris, quae circa columnas extenderentur: quibus addi possent Vela et Aulaea Tricliniaria (quae, usu camerae adhuc ignoratô,ad excipiendum pulverem, ne super mensas spargeretur, antiquitus suspendi solebant) Theatralia et Amphitheatralia (a Q. Catulo, cum Capitolium dedicaret, primum inventa: Post quem, carbasina illa fecit primus Lentulus Spinter, Apollinaribus ludis) quae per milites classiarios duci moris fuisse, docet Lamprid. Commodô, c. 15. Alia. Velum oppansum coparum institorio et orbiculos quosdam habens, ut adduci ac reduci facilius posset, occurrit apud Dionem, in Aviti vita. De quo accipiendum illud Iuvenalis, Sat. 8. v. 167.—— Lateranus ad illosThermarum calices, inscriptaque lintea vadit,Maturus bello, Armeniae ———De Velis Basternarum, Carpentorum, Lecticarum, Lectorum etc. suô locô. De Velis Statuarum vide Meursium, ad Lycophr. Verbô quidquid abdi religio, honestas, necessitas suasit, Velô condebatur. Martialis, l. 1. Epigr. 35. v. 5.At meretrix abigit testem, Velque seraque.Quod extulit Ausonius Proverbii locô, Epicediô in Patr. Edyll. 2. v. 25.Non occursator, non garrulus, obvia cernensValvis et Velô condita, non adii.Quo forsan alludunt Vela in thalamo, quae recenset Chrysologus, Sermon. 22. sub fin. Ex quo ad desponsandum suam Ecclesiam Christus advenit, thalamus ornatur Sponsae, et ornatur aurô fidei, argentô sapientiae, virtutum gemmis, sanctitatis Velis. Certe Servius, ad l. 1. Aen. v. 701. Ideo autem, ait, etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavêre Maiores, unde et in Thalamis hoc fieri hodie conspicimus. Vide Laurent. Pignorium, Comm. de Servis, ut et hîc passim etc. De muliebri Velo capitis addam pauca. Congruere illud feminis, diserte tradit Apostolus, 1. Corinth. c. 11. v. 5. s. ubi interrogatus a quibusdam Corinthiis salvusne esse deberet Mulieribus usus patruus, apertô in publicum procedendi capite, respondit, id plane indecorum esse, nec tam videri debere consuerudinem, quam corruptelam omni ratione recidendam. Quod non tantum de mulieribus ad orandum prodeuntibus, aut in Templo orationi vacantibus, sed et de omni in publicum eatum processu, intelligendum esse, ex rationibus, quas ibidem affert, clarissime patet: inprimis cum indigitat, non velatam Mulierem tonsae similem esse: cumque tegmen illud capitis, ἐξουσίαν, seu potestatem vocans, subiectionis viro debitae symbolum facit. Et hic omnium politiorumsemper gentium mos fuit. Apud Hebraeos enim, iam a primis gentis incunabulis, velari et contegi feminei sexus capita consuevisse, discimus ex verbis Abimelechi ad Saram, in Genesi c. 20. v. 16. Quae consuetudo postea pertinaciter retenta: Unde Tertullian. de coron. Mil. c. 4. Apud Iudaeos tam sollemne est mulieribus eorum velamen capitis, ut inde dignoscantur. Hinc in sacrificio Zelotypiae Numer. c. 5. v. 18. ad Iudicem Mulier adulterii suspecta, capite nudatô, ad impudentiam eius denotandam adducta legitur, vide Cyrillum de Ador. l. 14. De Graecis mulieribus idem discimus ex Appuleio, Metam. l. 7. ubi Graecam quandam feminam mitellâ textili opertam repraesentat. Neque caput solum, sed et faciem, quoties extra domum et Viri conspectum degerent, velâsse, inde patet, quod in earum mundo numerabantur Faciales, Gall. Masques. Unde in Veterib. Glossis, aductis a Rigaltio ad Onosandri Strategicon, c. 1. Δὸς προσωπίδιον: fuisseque olim illas larvas purpureas, idem Auctor demonstrat ibid. Plinius, l. 12. c. 14. personas vocat. De Romanis Mulieribus, velatum in pblico caput habentibus, agit Plutarchus, Rom. c. 14. idque adstruunt exempla non vulgarium modo mulierum, sed etiam Angustarum Liviae, Maricae, Faustinae, quas nummi antiqui capite obductô repraesentant, additô lemmate: PUDICITIA. Poppaeam item Sabinam Neronis coniugem, non nisi velatam et infrequenter, in publicum prodiisse, tradit Tacitus, Annal. l. 13. c. 45. Imo hôc solô argumentô repudiatam a C. Sulpitio Gallo uxorem, quod capite apertô foris versatam cognovisst, legimus apud Val. Maximum, l. 6. c. 3. ex. 10. Porro et barbaris mulieribus, capita velare fuisse perpetuum, Tertullianus Auctor est, de vel. Virg. c. 17. ubi natrat, Arabicas mulieres, non caput solum habuisse tectum, sed et faciem, contentas dimidiâ frui luce, procedendo, unum duntaxat oculum liberatas, ne totam faciem prostituerent: idque apud eassuô adhuc tempore viguisse, ait D. Hieronymus, in Esai. c. 4. Hinc inter Christianos quoque huiusmodi velamentum nubentibus fuisse iam olim adhibitum, docemur ab Ambrosio, de Virgin. l. 3. nec aliunde vox nubendi est. Quod velamen, quia a Sacerdote imponebatur, Sacerdotale dictum est, eidem Ep. ad Vigil. impositum autem fuisse Sponso non minus ac Sponsae, colligitur ex Nicol. I. ad Consulta Bulgar. c. 3. qui ritus hodieque plutibus in locis viget: Sicut olim sub thalamo. i. e. Velo suspenso utrumque inumbrante, contractum fuisse Nuptiale foedus, monet, Sanctius Prolegom. 3. in Cant. etc. Vide plura in hanc rem, praeter Auctores praedictos, apud Ans. Solerium, de Pileo, Sect. 5. et supra ubi de Velamine Nuptiali. Sed et velari consuevisse Vereres in publico luctu, et quidem labrum superius Hebaeos obnupsisse; alios, totum corpus lugubri vestimentô obvolvisse, diximus supra. Ad Velorum sacrum apud Israelitas usum ut transeam, Velum in Templo Salomonico, unum tantum fuisse, sunt qui statuant Viri doctissimi, cum unius duntaxat mentio fiat 2. Paralipom. c. 3. v. 14. Sed cum in vetere Tabernaculo fuerint duo, quae aperte describuntur capp. 26. v. 31. et c. 36. v. 35. 36. 37. Exodi; verisimile non est, in Templo Salomonico unum solum fuisse; unde et in eius descriptione duo commemorat Ioseph. l. 8. c. 11. et in Templo, quod Herodes instauraverat, duo fuisse, docet idem, Bello Iud. l. 5. c. 14. quorum utrum in morte Christi scissum fuerit, disputant Eruditi? Hieronymô aliisque e Veterib. quos Baronius sequitur, de exteriore; Cyrillô aliisque de interiori velo id intelligentibus. Vide Is. Casaubon. Exercit. 16. n. 127. Burmanno, Theol. Synops. Part. 1. l. 4. c. 13. in Tabernaculo Vela, praeter aulaea et tapetes, terna erant. Primum ad ingressum Atrii, ad quatuor columnas appensum, Exodi c. 27. v. 16. Secundum, ante primum Tabernaculi thalamum, seu cellam, Sanctum dictum; quod Sacerdotibus, inter quinque columnas deauratas, aditum praebebat, Exodi c. 26. v. 36. Tertium in interiore Tabernaculi parte, Sanctum Sanctorum a priori thalamo separans, et 4. suspensum columnis, per quas Pontifex M. quotannis semel in Adytum introibat, Exodi c. 26. v. 31. ac seqq. etc. 36. v. 35. Idem, in Templo primo, inter Sanctum et Sanctum Sanctorum murum stetisse, unius cubiti crassitie et post hunc Velum intimum: eos vero, qui Babylone reversi erant, cum dubitarent de eius forma, situ ac proportione, vice muri, Vela, inter quae spatium cubiti interfuerit, extendisse, tradit. Coeterum Vela haec, hominem, veluti profanum, a sacrorum communione ac Dei sui conspectu arceri; ceremoniatum universam molem, Religioni nebulam ac velum obtendere, carne denique Christi, Divinitatem eius, velut Velô quôdam, tectum iri, denotabant. Vide praefatum Butmannum, loc. cit. Non vero silentiô hîc praetereundum est, Historiam seu potius miraculum Veli ad Christi mortem (quae omnibus his ceremontis finem imponebat) scissi, ita passim omnibus in Urbe sancta innotuisse; ut ipsi etiam Rabbini veteres infensissimi Christi hostes in suis Scriptis mentionem eius fecerint. Ut enim observavit Ioh. Buxtorfius Senior in Ioma Tract. Talmudico, inter alia signa infausta, quae Templi destructionem portendebant, hoc etiam commemoratur; quod Templi fores sponte suâ se aperuerint, idque annis 40. ante excidium: quam nartationem omnino pertinere ad Veli scissuram,Euangelistis memoratam Vir ille undiquaque eximius, recte contendit, Casaub. ubi supra. Nihilominius retentô Hebraeorum more, etiam apud Christianos, velari olim aditus Templorum et internos et externos consuevisse, discimus ex Hieronymo, Epitaph. Nepotiani, Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si Ianitor semper in porta, si Vela semper in ostiis. Vide quoque Greg. Turonensem, de Glor. Confess. c. 55. Et indicant haec veteres e Musivo picturae, quae in absidibus Altarium Romae passim conspiciuntur. Imo supersunt etiam hodie ibidem porticus Templorum, veluti Alexii, sabinae, Augustini in Schola Graeca, Cosmatis et Chrysogoni, in quibus cernuntur annuli velares inserti adhuc ferreis vestibus. Anastasius quoque Bibliothecarius non semel, Vela defundato, Vela de Chrysoclavo, Vela de Quadrapulo, Cortinam Alexandrinam, Vela alba holoserica etc. Et huius quidem forsan est inscriptio, quae Coloniae visitur Agrippinae. Cassius. Velarius. Fani. S. Ger. Com. P. stip. XXXVIII. etc. Car. du Fresne ubi supra, in Ecclesia Latina, triplex Velum suspendi, primum, quod sacra operiat; alterum quod Sacrarium a Clero dividat, tertium, quod Clerum secernat a populo, docet ex Durando, Ration. l. 1. c. 3. num. 35. ipsosque insuper parietes ac postes Aedium sacrarum aulaeis velari, addit ex Rosweido ad Paulinum. A' Templis ad Cathedras Episcoporum transiêre vela, quas et ipsas velatas fuisse, notavit Baronius, Not. ad Martyrol. Nec Pontifices ea reiecêre: Scribit enim Ioh. Diaconus, in vita Gregorii, apud Surum, Tom. 2. Hebraeos Mercatores numquam fuisse ad colloquium admissos seu obtutum Rom. Pontificis, sed extra velum longissimae ptticus, non quidem in scamnis, sed in pavimento sedentes, suscepta pretia numerâsse. Praetera Sepulchris vela etiam Veteres Christianos praetendisse, testatur Prudentius, Cathemerin. Hymn. 10. v. 53.Hinc maxima cura seuplchrisImpenditur, hinc resolutosHonor ultimus accipit artus:Et funeris ambitus ornat.Candore nitentia clarôPraetendere lintea mos est.Vide quoque Sedulium, Carm. l. 5. Iudam incessentem. Qui candor ad Christianos forte pervenit ab Hebraeorum itidem consuetudine, apud quos sepulchra dealbata visebantur, Matth. c. 23. v. 27. et huc videtur allusisse Paulus, Ananiam parietem dealbatum appellans Actorum c. 23. v. 3. Quod apud Ethnicos quoque obtinuisse suadet locus Ammiani, l. 16. Suasitque consarcinatis mendaciis laesae Maiestatis arcessere Maritum insontem, et fingere, quod velamen purpureum a Diocletiani sepulchro furatus, quibusdam consciis, occultabat. Et Alcimus Avitus, l. 3. c. 10.Ille quidem celsa dudum qui floruit aulâFletibus ad tumulum stipatô funere fertur,Auratoque datur conditus membra sepulchro,Et pretiosa tegunt elatum lintea marmor, etc.Vide iterum Laurentium Pignorium, Comment. de Servis. De sacro autem capitis in Baptismo velamine, apud Veteres etiam usitato, Ans. Solerium, de Pileo, Sect. 4. uti de ritu velatis manibus S. Eucharistiam accipiendi, aliisque huc pertinentibus, supra. Apud Monasticae Rei Scriptores, Velum Consecrationis, et solis Episcopis solis Virginibus, idque solum in festivis et dominicis diebus datur, non sine variis ceremoniis, in Pontificali descriptis: quô acceptô Euangelium legere possent in Matutino: Velum Professionis, suscipitur a Virgine, cum continentiam profitetur, non sine benedictione itidem sollenni ac litania: Velum Ordinationis, olim Diaconissis seu Viduis dabatur: Velum Praelationis, Abbatissis imponitur: et Velum Monachorum, eos quondam velabat, cum benedicebantur, de quibus omnibus vide Car. du Fresne, in Glossar. Macros Fratres, in Hierolex. et utrisque Auctores magnô numerô laudatos; qui etiam Veli, quô cooperitur Calix, Velique Quadragasimalis, quô Altaris aspectus aufertur, dum Sacra Liturgia peragitur, tempore Quadragesimae, meminêre, et extra Velum, mulierum confessiones audiri vetitum esse, referunt: In specie de Velamine Virginum Deo sacrarum, apud Christianos, Ethnicosque olim, Ans. Solerium ubi supra, Sect. 7. etc. de Velo foribus Aedium sacrarum, in Eccles. veter. Christian. obtento, quod Α᾿μφίθυρον. de Velo sacro, intra quod Neophytos adhiberi nefas, ait Cyrillus Alex. Caten. in Ioann. de Velo tandem seu sudario, quô in Liturgia Sacerdotes usi, Cl. Suicerum, Thesaur. Eccles. vocibus Α᾿μφίθυρον et Καταπέτασμα, item Α᾿ὴρ. Vide quoque, quae retro dicta, vocibus Panaf, Tecta et Tegere, uti de Velis loratis aliquid supra, voce Lorata; de virgis aereis quibus vela adduci reducique mos, voce Regulares.II.VELUMquoque linteum quodvis, uti vexillum, a quo etiam nonnulli vocem contractam volunt, uti docet Iul. Caes. Sacliger, de causis L. L. c. 31. Sic concussu veli aut chlamydis, hostium adventum: excussô vero eorundem discessum, demonstrare Romanos consuevisse, discimus ex Alex. Neapolitano, Genial. Dier. l. 4. c. 2. Et vela candida hodie tacitum habere signum colloquii, ait Hugo Grotius, de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 24. quod est de Fide tacita. Ob eminentiam, tegmen aut linteum, quô navis instruitur, verba sunt Becmanni Origg. L. L. Graece ἱςτίον. Virg. l. 1. Georg. v. 373.Humida vela legunt. ———Ovid. l. 11. Metam. v. 470.Vela tamen spectat summo fluitantia malo.Alii. De quibus sic Plin. Prooem. l. 19 ubi de lino, e quo Vela huiusmodi confiunt: Quod miraculum maius, herbam esse, quae admoveat Aegyptum Italiae: --- quae Gadaeis ad Herculis colummas septimô die Ostiam afferat, et citeriorem Hispaniam quartô, provinciam Narbonensem tertiô, Africam alterô --- Audax vita: scelerum plena, aliquid seri, ut ventos procellasque recipiat; et parum esse, fluctibus solis vehi. Iam vero nec vela satis esse maiora navigiis. Sed quamvis amplitudini antennarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi velorum alia vela: praeterque alia in proris, et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem etc. Ab Icaro inventa, idem habet, l. 7. c. 56. extr. quod Daedalo attribuit Pausanias, in Boeoticis. Materia linum, papyrus, cannabis, scirpus, corium; sericum denique, uti de Candischio nobili Anglo legimus, qui ex India redux sub finem saeculi praeteriti et nauticos funes et vela, expretioso hoc vellere confecta habuit. Forma triangula, quadrata, rotunda: quorum prima hodie non in multo usu, media in minoribus navigiis amnicisque fieri videmus; ultima apud Indos se conspexisse nautae Lusitani affirmant. Usus ex verbis Plinii satis liquet. Color varius. Rebus laetis alba fuêre, Guil. Pictav. in Histor. Normann. 209. Stabant naves ad transmittendum paratissimae, quas vere decurerat albis velis, more Veterum, adornatas esse. Revecturae enim erant gloriosissimum triumphum. Item purpurea, uti Simonides de velo, quod Aegeus Theseo dederat, coccini coloris ex ilice aquifolia fuisse, innuit, apud Plut. in eo, verbis φοινίκιον ἱςτίον ὑγρῷ πεφυρμένον πρίνου ἄνθει ἐριθάλλου quod tamen alii candidum similiter fuisse scribunt, vide quoque de Cleopatrae navigio eundem in Antonio, et Guilielmum laudatum, ubi supra, p. 210. Tristibus vero nigra. Idem paulo ante p. 192. infeliciter secundi flatus, qui nigerrimis his velis aspiraverunt redeuntibus. Utraque iungit Catullus, Thesei de nave, Epithalamiô Pelei, Epigr. 65. v. 232. s.Haec vigeant mandata, nec ulla obliteret aetas,Ut simulae nostros invisent lumina colles,Funestam antennae deponant undique vestem,Candidaque intorti sustollant vela rudentes.Vide Casp. Barthium, Animadv. ad Statium, Theb. l. 5. v. 130. nituerunt vela etc. Species variae Tria vela facit Pollux et eum secutus Isodorus, maius, quod acantion appellant; epidromon, quod a tergo est; et minimum, dolona. Est et artemon genus veli, seu antemon, quô maioribus velis appensô nautae in summo tempestatis discrimine utuntur, uti videre est apud Nicol. Perottum, et Lil. Gyraldum. Suppara quoque velis accensentur, et orthiax appendix est, quae infimae veli parti adicitur. Quibus vero adstringuntur funibus vertunturque, pedes dixêre, unde ποδωτὰ λίνα Lycophroni, ad quem Comm. Meursii vide, et supra ubi de Pedibus Navium, nec non in voce Pariare. Nullaautem res aeque adiuvat cursum, quam summa pars veli, illinc maxime navis urgetur: ita quoties ventus increbuit, maiorque est, quam expedit, antenna submittitur, minus habet virium flatus ex humili, Senecae verba sunt etc. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 20. et Rei Nautic. Scriptores supra ex parte laudatos. In occursu nautico, ut hoc unum addam, demittere vela minores maioribus consuevisse, notat Bembus, Venet. Hist. l. 4. cuius rei causâ quantum Christiani sanguinis, contra Turcas Piratasque gloriosius longe impendendi, fusum sit haud pridem, ignotum nemini. Uti vero Vela nautica, prout usus poscit, nautae tendunt vertuntque multifariam, sic ad Theatrica vela classiarios milites, ob eandem peritiam, adhiberi apud Romanos consuevisse, docet Ael. Lamprid. Commodo, c. 15. ubi eum, quod irrisum se crederet, Populum Rom. a militibus classiariis, qui vela ducebant, interimi praecepisse, memorat. Qua de re vide aliquid supra, uti de Velis Alexandrinis Plumatisque, quorum mentio apud Anastasium in Gregorio IV. Salmasium, Not. ad Vopisc, in Carino, c. 20. et supra, ubi de Plumariis, ac Polymitariis: de Velo luciliano, h. e. fi gura seu morsu figurato, qui non rectus et apertus, ut scomma, sed tectus, et quasi cum velo, apud Ciceronem ad Attic. l. 16. Ep. 11. Theod. Marcilium, in Suet. Vespas. c. 13. ut alia omittam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.